- ZELANDIA
- ZELANDIAincolis Zeeland, Gallis la Zelande, provinc. Belgii uniti, cum titulo Comitatus, quasi Sealand, quod olim mari obruta. Vide Versteganum, c. 4. vel a Danis et Normannis, qui ex Selandia Daniae profecti hîc sedem fixerunt. Constat 5. Insul. praecipuis, inter ostia Scaldis, nempe Valachriâ (Walcheren,) Bevelandiâ Australi (Zud Bevelandt) et Boreali Scaldiâ (Schovven) et Duvelandiâ. Alias amplior, sed maris inundationibus, praesertim A. C. 1176. 1304. et 1509. valde imminuta est, Baudrand. Becmanno, ab Hollandiae Insulis modicô fretô separantur insulae 7. quae provinciam Zelandiae nunc constituunt quas multâ effusione a continenti Flandriae Imperatorem Ottonem A. C. 980. dissecuisse et insulas fecisse, ne a Francis facile occuparentur, docent Annales Hollandiae. Harum Orientales sunt praecipue tres Tolla Ter Tollen, a vectigalibus nomen sortita: Duvelandia, a columbarum copia, in qua urbes multae, quae perierunt A. C. 1530. et Scaldia Schouven, quae maris saevitiâ indies atteritur: Occidentales, quae a prioribus Scalde fluv. dirimuntur, quatuor sunt: Walachria, Bevelandia Australis, in qua urbs Romerswal, salis negotiatione celebris, Bevelandia Borealis, et inter utramque Wolffersdiick. Tota terminatur a Septentrione Hollandiâ, ab Ortu Brabantiâ, ab Occasu mari Germanicô, a Meridie Flandriâ. Notatur a Politicis error Albani Ducis, quod in primis Belgii motibus saecul. praeterit. non Zelandiae statim, in qua prima libertatis et eipubl. Belgicae, postBrielam captam, fundamenta iacta erant A. C. 1572. incubuit; Vide Hug. Grotium, Annal. Belg. ad A. C. 1573. Eius urbes praecipuae Middelburgum, Flissinga, Veria, Ziriczaea, Goesa, Briela et Tola. In ea 102. vici, ex quibus tamen quidam mari absorpti. Item insula maris Balthici, ad Oresundam, in regno Daniae, opulentissima, ipsâque Regiâ donata, praeter quam 12. civitates totidem arces et paroecias 347. habet: Priori secundum quosdam nomen dedit. Vide in vocibus Hollandia et Silandia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.